El niño Jesús bendice la llegada de las verdaderas coplas con la segunda fase
Las chirigotas del 'Canijo' y el 'Sheriff', y el coro de Faly Pastrana sobresalen en el inicio de los cuartos, en una sesión en la que la comparsa 'OBDC. La vida es bella!' se posiciona como aspirante a las semifinales
Quoniam sollicitudo pastoralis vera est causa, qua Ecclesia movetur ut id quod fideliter tradit, renovet, Pius XII mente percipiens tempus advenisse ut in Breviario Romano, a sancto Pio V, eius decessore, edito, pro Psalterio Gallicano aliud substitueretur, concessit ut, sive in privata sive in publica recitatione nova interpretatio, a Pontificii Instituti Biblici professoribus confecta, adhiberetur. Quam deliberationem his verbis explicavit: " ut plenius in dies fidelibus pateat Sacrarum Litterarum sensus a Spiritu Sancto inspirante datus et hagiographi calamo expressus, quemadmodum in Encyclicis Litteris Divino afflante Spiritu haud ita multo ante exposuimus ". Pius XII sine dubio haud ignoravit " Vulgatam quae dicitur interpretationem arctissime esse cum Sanctorum Patrum scriptis Doctorumque explanationibus conexam, eandemque longo saeculorum usu summam in Ecclesia nactam esse auctoritatem ", sed prorsus etiam conscius fuit huius veritatis: " latinae huius interpretationis obscuritates mendaque, a s. Hieronymo neutiquam expuncta, aetate recentiore idcirco magis magisque manifesta oculis occurrerunt, quod antiquarum linguarum, imprimisque Hebraicae, cognitio admodum profecit, quod interpretandi ars perfectior evasit, quod metricae denique ac rhythmicae sermonum orientalium leges altius fuere investigatae, et 'criticae textualis' quae dicitur, normae clarius perspectae sunt ".
Concilium Vaticanum II huiusmodi impulsiones in se recepit iisque obsecundavit, eas ad illum effectum adducens, quem tempora iam sinebant. Etenim hinc affirmavit: " Maximum est Sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam, actiones et signa accipiunt. Unde ad procurandam sacrae Liturgiae instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut promoveatur ille suavis et vivus Sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum orientalium tum occidentalium traditio ". Illinc haec congruenter statuit: " Opus recognitionis Psalterii, feliciter inchoatum, quamprimum perducatur ad finem, respectu habito latinitatis christianae, usus liturgici etiam in cantu, necno VI sine mora, cum adhuc celebraretur Concilium, anno 1964 ineunte, Coetum peritorum nominavit, obnoxium Concilio ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, qui optatam Psalterii emen1965 praedictus Summus Pontifex Paulus VI Pontificiam Commissionem pro Nova Vulgata Bibliorum editione instituit, cui Augustinus Cardinalis Bea praefuit; in quam exeunte anno 1967 Coetus pro Psalterio est insertus.
In allocutione, quam die 23 Decembris 1966 habuit, Summus Pontifex consilium de Nova Vulgata editione apparanda his verbis exposuit: " Haec editio postulatur progressione studiorum biblicorum et necessitate tribuendi Ecclesiae et mundo Sacrae Scripturae textum novum, auctoritate praeditum. Cogitatur de textu, in quo Vulgata editio Hieronymiana ad verbum exprimitur, ubi textum primigenium accurate exhibet, qualis in hodiernis editionibus, scientifica, ut aiunt, ratione confectis, continetur; prudenter vero emendabitur, ubi ab eo deflectit vel eum minus recte interpretatur, adhibita lingua Latinitatis biblicae christianae, ita ut respectus traditionis temperetur cum postulatis criticis aetatis nostrae. In Liturgiam ergo Latinam textus inducetur unicus, qui, ad scientiam quod attinet, impugnari non possit quique traditioni, disciplinae hermeneuticae ac sermoni christiano sit consentaneus. Qui textus erit etiam huiusmodi ut ad eum versiones vulgares referantur ".
Die 10 Augusti 1969 Liber Psalmorum est editus, qui in Liturgia Horarum in locum versionis Pianae, quae anno 1945 prodierat, est substitutus. Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum editione annis 1970 et 1971, pro more Typis Polygl Commissionis pro Nova Vulgata Bibliorum editione die 3 Iulii 1971 Eduardo Schick, Episcopo Fuldensi, est credita. Commissio, paene tota e novis constans sodalibus, opus emendationis ad totum Vetus Testamentum transtulit textumque ita confectum annis 1976 et 1977 quattuor voluminibus edidit.
Die 26 Octobris 1977 Paulo VI postremum volumen, a Commissione paratum, est propositum. In sermone, quem paulo post ad Patrum Cardinalium Collegium habuit, affirmavit opus, a
También te puede interesar